2 Samuel 12

. etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quae pro peccato praedicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se poenitens punit, aut Deus haec cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre. . etc. RAB. Haec victoria David quam Joab inchoavit, etc., usque ad et in Evangelio dicitur, Matth. 8.. etc. Propter abundantiam quae ibi erat aquae, vel, ut quidam dicunt, populorum. . etc. RAB. In Paralipomenon ita legitur: I Par. 20.. Non est enim nomen proprium Melchon, sed interpretatur Melchon, ut volunt Haebraei, idolum est Ammonitarum, cujus diadematis aurum et gemmas David dicitur conflasse et purgasse secundum legem, et fecisse sibi diadema. .
Copyright information for VulgGlossa